ARGVMENTVM
Qualis fuerit actiua linguae Latinae institutio
a saeculo XIV usque ad nostram aetatem
Conuentus orationes inprimis in rationibus linguae Latinae modo actiuo docendae uersabuntur, quas inde a temporibus litterarum renatarum homines usurpare consuerunt; eae praesertim rationes considerabuntur, quae praeceptoribus nostris adhuc usui esse uideantur. Haud dubium est, quin linguae usus et colloquiis habendis et operibus legendis et opusculis scribendis sit uia omnium efficacissima, qua sermo siue antiquus siue recentior doceatur. Hac enim adhibita ratione alumni ad studia Latina alliciuntur, grammatica ac copia uerborum facilius discuntur, facultas textus legendi et interpretandi acuitur.










