COLLOQVIVM
Praeter orationes ordinarias et sessiones de uariis argumentis propositas, ubi singuli oratores coram omnibus uerba facient, praebebitur in eo quod Colloquium inter magistros appellamus, occasio ut scholarum imprimis siue gymnasiorum magistris inter se disceptantibus, uariae uiae demonstrentur quibus discipuli ad optimum et assiduum et uarium sermonis usum inducantur. Illic de ludis aliquot alumnis proponendis, uel de nouis Circulis Latinis condendis, uel de delectis praecipue libris in institutionibus adhibendis uel de aliis multis agetur.
Qua re opportune tunc poterit audientium unusquisque ea rogare uel proponere, quae alias non potuit, quaeque sciscitans uel afferens, aliis forte, ut efficacius seu Latine docere incipiant, usui erunt. Denique, quamquam ipsi colloquio quidam praeerunt magistri, exoptatissima, immo efflagitata erunt omnium, qui quidem adsint et uelint, rogata, proposita, sententiae.
Moderator:
- Eduardus Marcant Engelsing
- Vniuersitatis Gaditanae doctorandus
Magistri invitati:
- Iohannes Cienfuegos
- Secundum caput in Societate Baetica Studiis Latinis et Graecis Provehendis
- Philologiae Classicae Doctor et Cathedrarius Latinus Gymnasii 'Coloma'
- Aemilius Canales et Antonius González Amador
- Gymnasiorum Professores
- Praesunt commentariis in rete, qui hac in inscriptione reperiuntur www.culturaclasica.com
- Authores versionis Hispanicae methodus Oerbergianae Lingua Latina per se illustrata
- Praesunt commentariis in rete, qui hac in inscriptione reperiuntur www.culturaclasica.com
- Virpi Seppälä-Pekkanen
- Profestrix in Facultate Didascalica Vniversitatis Studiorum Helsinkiensis, ubi magistri tirocinium ponunt in arte pueros instituendi.
- Nuntiorum Latinorum anagnosta.










