Academia Latinitati Fovendae

ALF CONVENTVS XI PRAECONIVM QVADRILINGVE IMPRESSVMG. LICOPPE ET F. DERAEDT DE HORTIS SALLVSTIANIS SCRIPSERVNT

Imprimir

Novum Prelum Neo-Latinum

Omnibus Latinitatis novae amatoribus, carminumque praecipue scriptoribus et lectoribus, nuntiamus novum prelum privatum, natum anno 2006 Cantabrigiae apud Anglos (ac simul Lovanii apud Belgas, Bostoniique apud Americanos), cui nomen dedimus Anglicum “Bringfield’s Head Press”. Exemplaria libri primi adhuc emere potestis (pretii non magni); librumque secundum iam paramus. In his duobus libris voluimus miscere carmina nova cum articulis academicis, magis seria cum iocis, linguamque Latinam cum opusculis lingua vernacula scriptis: materiem novam tractare ausi sunt et poetae et historici. Materies prima fuit: commemoratio pugnae Ramillensis, post tria saecula (1706-2006), quae pugna, quamquam hodie minus celebrata, fuit maximi momenti ad Europam nostram formandam, fuitque una e quattuor victoriis celeberrimis Johannis Churchill, Ducis Marlburii (vulgo: John Churchill, Duke of Marlborough; victor of Ramillies (1706), Oudenarde, Lille (1708), etc.). Ex hac pugna nomen preli nostri invenimus: ille Bringfield fuit Marlburii quasi “fidus Achates”, qui iuxta ducem caput suum in proelio Ramillensi amisit.

Nunc, anno 2008, invitamus omnes carminum Latinorum scriptores (nec non auctores vernaculos) ad secundum opus literarium commune. Materies est non dissimilis: 1708 (sive proelium, sive oppugnatio, sive alia res Musas vestras alliciat). Videte, precor, locum nostrum in interrete, in quo loco etiam verba pauca Anglice scripsi de rationibus atque usu Musae Latinae nostra aetate, responsaque libenter peto.

http://perswww.kuleuven.be/~u0044197/BHP/

In annis futuris, speramus alia volumina (de rebus diversis, non tantum de re militari) publicare, indulgentiamque vestram sollicitare.

Nuntium conscripsit David Money (dkm14@cam.ac.uk), ALF sodalis, Cantabrigiae, Non. Iun. MMVIII.

Latin

Ayto. de AlcañízInstitvto de Estvdios HvmanísticosAmposta pont de la cultura catalanaAyto. de AmpostaTosses - Tekhnai Arquitectos S.L.