NICOLAI SALMANN RELATIO DE ALF CONVENTU XIUBI FUTURI SINT CONVENTUS ET SEMINARIA LATINA ANNO 2007

HISTORIA


Academia Latinitati Fovendae ante quadraginta annos Romae condita est ab hominibus ex diversis orbis terrarum regionibus oriundis, quin etiam ex longinquis ut America, Turcia et Iaponia. Cum tunc temporis studia linguae litterarumque Latinarum iacere iam coepissent, usui huius linguae favere volebant. Quinto quoque anno Academia conventum internationalem instituit, ubi sola lingua Latina adhibetur.

Academiae sodalibus persuasum est usum linguae Latinae maxime prodesse posse non solum Europaeis, qui coalescere conantur, sed etiam omnibus nationibus, quae cultum Europaeum participant. In memoriam revocare oportet linguam Latinam in hac area culturali vehiculum fuisse omnium cogitationum et inventorum alicuius momenti, usque dum nationalismi Europaei eam ab omni usu removere coeperunt ante duo saecula. Lingua Latina est unicum pacificumque vinculum, quo coniunguntur gentes cultus Europaei ; est signum identitatis Europaeae. Sunt qui vulgent usum linguae Latinae ad solam Ecclesiam Catholicam Romanam pertinere, quod verum non est ; etsi Ecclesia post finem Antiquitatis linguam Latinam servavit latiusque propagavit, tamen a tempore Renascentiae lingua Latina facta est uberrima communisque lingua omnium scientiarum tum apud Catholicos Romanos, cum apud protestantes, quin etiam apud orthodoxos orientales. Academia operam dat, ut ubicumque fieri potest, sermo Latinus doceatur et exerceatur, non solum, ut plerumque solet, textus in vernaculum vertendo, sed etiam Latine scribendo et loquendo.

Academia suadet ut in omnibus scholis, ubi Latine docetur, liceat vividioribus methodis uti, quibus discipuli delectatione adliciantur ad linguam Latinam discendam. Oportet nationum regentes sibi conscii fiant momenti hereditatis Latinae.

Latin