CONVENTVS PROGRAMMA
mense IVLIO anno 2006
DIES 23-25 DIES 26-29
Solis die 238:00 p.m. Convenientes circa equi statuam a Botero fictam in regione aeriportus Barcinonensis, quae B appellatur (vulgo Terminal B), una raeda longa petent Alcannizium.
Lunae die 24, Alcannizii
10:00 a.m. Participes primum inter se salutabunt documentaque accipient Conventus in grapheo, quod est in Nundinarum Platea: "Plaza del Mercado".
11:00 a.m. Iosephus Maria Maestre, Universitatis studiorum Gaditanae, orationem dabit De «Disquisitione responsoria Henrici Iason in Francisci Sanctii assertionem de non loquendo Latine».
12:00 a.m. Aloisius Miraglia, Academiae «Vivarium Novum», orationem dabit De humanistarum, qui dicuntur, linguae Latinae tradendae ratione et de causis corruptae artis docendi.
1:00 p.m. Gaius Licoppe, Fundationis Melissa Bruxelliensis, praeleget Academiae Latitinitati Fovendae Historiae Adumbrationem.
2:00 p.m. Verbis domini Caroli Abril Navarro, Praefecti Alcanniziensis, domini Tuomonis Pekkanen, ALF Praesidis, domini Antonii Capellán García, Consiliarii ALF Conventibus curandis, atque domini Iosephi Mariae Maestre Maestre et domini Ioachimi Pascual Barea, Conventus Moderatorum, Conventus rite incipiet.
3:00 p.m. Prandium apponetur.
5:00 p.m. Vicente Cristóbal, Universitatis studiorum Complutensis Matriti, orationem dabit De Hispanicorum verborum Latina etymologia docenda.
6:00 p.m. Acroases praelegent
8:30 p.m. Concentus Musicus fiet quo operibus Latine conscriptis homines delectabuntur.
9:30 p.m. Cena apponetur.
Martis die 25, Alcannizii
10:00 a.m. Eustachius Sánchez-Salor, Universitatis studiorum Extremadurae, orationem dabit De elegantia in loquendo latine saeculo decimo sexto.
11:00 a.m. Acroases praelegent
12:00 a.m. Michael von Albrecht, Universitatis studiorum Heidelbergensis, orationem dabit De Sagata Pallade, sive de Societatis Iesu rationibus docendi.
1:00 p.m. Libellus cui index Acta Selecta Decimi Conventus Academiae Latinitati Fovenda participibus commendabitur.
3:00 p.m. Prandium apponetur.
5:00 p.m. Walahfridus Stroh, Universitatis studiorum Monacensis, orationem dabit De Monachio urbe Latinissima.
6:00 p.m. Acroases praelegent
9:00 p.m. Cena apponetur.











