NICOLAI SALMANN RELATIO DE ALF CONVENTU XIUBI FUTURI SINT CONVENTUS ET SEMINARIA LATINA ANNO 2007

ALF SODALES MENSE APRILI IN HISPANIA ORATIONES HABEBUNT


Michael von Albrecht, Universitatis studiorum Heildelbergensis cathedrarius emeritus, Iosephus Maria Maestre Maestre, Universitatis studiorum Gaditanae cathedrarius, et Aloisius Miraglia, Academiae q.i. Vivarium Novum praeses, omnes ALF sodales, mense Aprili orationes habebunt primum Cordubae, tum Gadibus. Cordubae, in oppido vulgo Priego de Córdoba, orationes fient die 14a, his horis ut infra cernitur:

9:30 a.m.: Iosephus Maria Maestre, orationem habebit cui index
De humanistis, qui dicuntur, tamquam auctoribus rationum docendi quae nostra aetate usurpantur.

10:30 a.m.: Aloisius Miraglia, tractabit argumentum
De ratione sermonem Graecum docendi, q.i. ATHENAZE.

11:30 a.m.: Michael von Albrecht, orationem habebit cui index
Quid lingua Latina litteraeque Latinae ad homines educandos conferre possint.

Quae omnes fient apud III Seminarium, quod societas vulgo CulturaClassica.com instituit. Indicia de ipso Seminario reperiuntur apud (Hipanice tamen): CulturaClassica.com

Deinde Gadibus, in provinciae capite, apud Universitatem studiorum Gaditanam, diebus 16a et 17a, iidem oratores easdem orationes referent.

Latin