SEDES
DE ALCANNIZIO
Saeculo XVI, renascentibus per Europam litteris, liberales artes Alcannizii studiosissime colebantur. Ibi nati sunt humanistae Iohannes Sobrarias, Petrus Royzius, Bernardinus Gomesius, Iohannes Laurentius Palmyrenus et alii scriptores Latini, qui non solum apud Hispanos uerum etiam apud alias gentes maximam famam adepti sunt. Quibus de causis in hoc oppido inde ab anno millesimo nongentesimo et nonagesimo iam uirorum doctorum conuentus quattuor sunt habiti de humanistarum motu et de momento Antiquitatis. Pulchris aedificiis tempore litterarum renatarum exstructis, inter quae et curia municipalis et nouissima Instituti Studiis Humanioribus fouendis sedes numerantur, atque castello, quod Medio Aeuo aedificatum nunc deuersorium factum est, oppidum est auctum et ornatum. Qui plura de Alcannizio scire cupiant, adeant sedem periegeticam:
Oficina de Turismo
E - 44600 Alcañiz
Telephonicus et telecopiatri numerus: + 34 978 831213
Cursus electronicus: turismo@alcaniz.es
Inscriptio electronica: www.alcaniz.es et www.cerespain.com
DE AMPOSTA
Amposta iuxta Hiberi fluuii ostium est condita. Locus ille pulcherrimus, ubi Romani anno CCXVII a.Chr.n. proelio nauali Poenos superauerunt (LIV. XXII,19), e conuentus sede conspicitur. Medio Aeuo Amposta fuit castellum super Hibericas et Andalusinas parietinas exstructum et Ordini Sancti Iohannis Hierosolymitani in regno Catalanensi-Aragonensi datum. Etiam uillae Romanae parietinae et mediaeualis turris non longe ab urbe sitae adhuc exstant. Praeterea anno MMVI oppidum erit caput Cultus Ciuilis Catalanici. Plura de Amposta a sede periegetica quaeri possunt:
Oficina de Turismo
E - 43870 Amposta
Telephonicus et telecopiatri numerus: + 34 977 703453
Telecopiatri numerus: + 34 977 702324
Cursus electronicus: info@turismeamposta.org
Inscriptio electronica: www.turismeamposta.org et www.amposta.es.
DE TARRACONE ROMANA EIVSQVE PROVINCIA
Tarraco caput fuit prouinciae Tarraconensis, qua maior pars Hispaniae continebatur, uidelicet Aragonia, Catalonia, Gallaecia, Asturia, Cantabria atque aliae regiones et antiquae et recentiores. Qua in prouincia, scilicet apud Celtiberos Caesaraugustani conuentus, nati sunt poeta Marcus Valerius Martialis et rhetor Marcus Fabius Quintilianus. Hic primos fecit gressus in oppido Calagurri (hodie Calahorra), unde Hiberus fluuius nauium per CCXXXV milia passuum capax erat (PLIN. III,21). Nec illum tacent Bilbilitani (ut ipse Martialis in epigrammate I,61 sperabat) in oppido Calatayud,
quod distat CVIII milia passuum ab Alcannizio ad occidentem uersus. Ceterum colonia Tarraco, ubi Caesar Augustus circa annum XXVI a.Chr.n. habitauit, cultu ciuili floruit, eademque urbs fuit in his oris maritimarum opulentissima (MEL. II,90). Tarracone in urbe moenia, forum, circus, theatrum, amphitheatrum, basilica et alia ueterum uestigia seruantur.










