NICOLAI SALMANN RELATIO DE ALF CONVENTU XIUBI FUTURI SINT CONVENTUS ET SEMINARIA LATINA ANNO 2007

SEMINARIA CONFECTA

SEMINARIA LATINA HISPANICA

ALF LATINITAS AESTIVA
Universitas Sancti Pauli - CEU
La Granja de San Ildefonso, diebus 25, 26, 27, 28 mensis Iulii, anno MMV

Propositum

  • In seminario aestivo participes ad usum vivum Linguae Latinae inducentur.
  • Necesse est participes Latinam morphologiam atque vocabularium Latinum modicum iam scire, sicut illi solent, qui in scholis lyceisque Latinam linguam didicerunt.
  • In programmate intenso, quod omnino Latine fiet, erunt colloquia Latina de variis argumentis, exercitia scripta et oralia, interpretationes auctorum Latinorum, carmina Latina et acroamata.
  • Professores erunt Michael von Albrecht et Rutgarius Niehl, Heidelbergenses, atque Tuomo Pekkanen Helsinkiensis, sodales Academiae Latinitati Fovendae.

Docendi ratio

  • In Seminario Academico, 24 lectionum, erunt duo gradus institutionum:
    • Gradus Initialis, ad Tirones aptus.
    • Gradus Superior, ad illos aptus, qui iam bene inter se Latine communicant.
  • Participes, cum velint, scriptum praesentiae testimonium accipient.

Inscriptiones

Deversorium

  • Deversorium in ipso oppido La Granja 40 participibus praebebitur.
  • Habitatio nobis erit Real Fábrica de Vidrios, ubi et lectiones habebuntur.
  • Ibi participes in conclavibus singulorum aut binorum lectorum, privato balneo instructis, hospitabuntur.
  • Ientaculum et prandium in ipso loco cottidie habebimus.

Qua via?

  • Ex Matrito oppidum La Granja ire poteris contendere, si autoraedam longam ceperis hac in via:

    Paseo de la Florida 11, e regione Estación Príncipe Pío
    La Sepulvedana Transportes.

  • quibus horis:
    10:00 12:00 14:00 15:30 20:00 21:00

  • quo pretio:
    5,84 eurones

Programma


Latin